105. Post hoc, Secundo immisit manum in urnam, et desumpsit inde Chartam, ex qua legit haec. "Nos populares in nostro contubernio convenimus, quod origo Amoris conjugialis sit eadem cum origine Conjugiorum, quae per leges sancita sunt ad refraenandas concupiscentias hominibus connatas ad adulteria, quae pessumdant animas, inquinant rationes mentis, conspurcant mores, ac tabe conficiunt corpora; sunt enim Adulteria non humana sed ferina, non rationalia sed bruta, et sic prorsus non Christiana sed barbara; propter damnationem talium, est ortus Conjugiorum, et simul Amoris conjugialis. Simile est cum hujus Amoris virtute seu potentia, quod haec pendeat a castitate, quae est abstinentia a vagis scortationibus; causa est, quia Virtus seu Potentia apud illum, qui solam conjugem amat, est reservata uni, et sic collecta et sicut concentrata, et tunc fit illa nobilis sicut Quinta Essentia abstractis inquinamentis, quae alioquin dispergeretur et quaquaversum projiceretur. Unus inter nos quinque, qui Sacerdos, adjecit etiam Praedestinationem ut causam illius virtutis seu potentiae, dicens, 'suntne Conjugia praedestinata, et cum haec, etiam sunt inde Prolificationes, et ad has Efficaciae, praedestinatae;' institit in causam, quia juraverat in illam." His subscripta est litera B. His auditis quidam voce subridente dixit, "Praedestinatio, heu quam pulchra apologia defectus seu impotentiae."