Conjugial Love (Acton) n. 11

Previous Number Next Number See English 

11. His peractis audita est vox e Coelo ad Angelum tubae, "elige decem ex omnibus convocatis, et introduc illos ad nos; audivimus a Domino, quod praeparaturus sit illos, ne calor et lux, seu amor et sapientia, nostri Coeli, per tres dies inferant illis aliquam noxam;" et electi sunt decem, et sequuti Angelum; et ascenderunt per tramitem clivosum in quendam collem, et ab hoc in Montem, super quo erat illorum Angelorum Coelum, quod prius ad distantiam apparuerat illis sicut Expansum in nubibus: et aperiebantur pro illis portae, et postquam transiverunt tertiam, Angelus introductor cucurrit ad Principem Societatis seu Coeli illius, et annuntiavit adventum illorum; et Princeps respondit, "assume aliquos ex satellitio meo, et renuntia illis, quod adventus illorum mihi sit acceptus, et introduc illos in Anticuriam meam, et distribue cuivis suum conclave cum suo cubiculo; et ex aulicis meis desume aliquos, et ex famulis qui ministrent illis, et qui serviant illis ad nutus;" et factum est ita. At cum introducti sunt ab Angelo, quaesiverunt num liceat adire et videre Principem; et respondit Angelus, "est nunc mane, et non licet ante tempus meridiei; sunt omnes eousque in suis officiis et in{1} suis operis; sed invitati estis ad prandium; et tunc ad mensam cum Principe nostro sedebitis: interea introducam vos in illius Palatium, ubi videbitis magnifica et splendida." @1. Prima editio: in suis in officiis $


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church