Conjugial Love (Acton) n. 120

Previous Number Next Number See English 

120. III. Quod proles ex Domino ut Marito et Patre, et ex Ecclesia ut Uxore et Matre, sint omnes spirituales, et in Verbi sensu spirituali intelligantur per filios et filias, fratres et sorores, generos et nurus, et per alia nomina, quae sunt generationis. Quod non aliae proles nascantur per Ecclesiam a Domino, non demonstratione eget, quia ratio absque illa hoc videt; est enim Dominus ex quo omne Bonum et Verum procedit, et Ecclesia quae illa recipit et in effectum mittit; et omnia spiritualia Coeli et Ecclesiae se referunt ad bonum et verum; inde est quod per Filios et Filias in Verbo in sensu ejus spirituali intelligantur vera et bona, per filios vera in Spirituali homine concepta, et in naturali nata, ac per filias similiter bona; quare illi qui a Domino regenerati sunt, in Verbo vocantur filii Dei, filii Regni, nati ab Ipso, et Dominus discipulos vocavit filios: per Foetum masculum, quem Mulier peperit, et qui raptus est ad Deum, Apoc. XII:5, nec aliud significatur, videatur Apocalypsis Revelata, n. 543. Quoniam per Filias significantur bona Ecclesiae, ideo toties in Verbo nominatur Filia Zionis, Hierosolymae, Israelis, et Jehudae, per quam non aliqua filia, sed affectio boni, quae est Ecclesiae, significatur, videatur Apocalypsis Revelata, n. 612. Dominus etiam nominat Fratres et Sorores, illos qui ab Ecclesia Ipsius sunt, Matth: XII:49. Cap: XXV:40. Cap. XXVIII:10. Marc. III:35. Luc: VIII:21.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church