Conjugial Love (Acton) n. 144

Previous Number Next Number See English 

144. V: Quod omnes delitiae Amoris vere conjugialis, etiam ultimae, sint castae. Hoc sequitur a supra explicatis, quod Amor vere conjugialis sit ipsa castitas, ac delitiae vitam illius faciunt: quod Delitiae illius amoris ascendant ac intrent Coelum, et in via pertranseant jucunda amorum coelestium, in quibus sunt Angeli Coeli; tum quod se cum Delitiis amoris conjugialis illorum conjungant, supra memoratum est. Insuper ab Angelis auditum est, quod percipiant delitias illas apud se exaltari et impleri, dum ascendunt ex conjugibus castis in terris; et propter adstantes, qui incasti erant, ad quaestionem num etiam delitiae ultimae, annuebant, et dicebant tacite, quid aliter, suntne hae illae in sua plenitudine. Unde illius amoris delitiae sunt, et quales, videantur supra n. 69; et in Memorabilibus, imprimis in sequentibus.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church