Conjugial Love (Acton) n. 146

Previous Number Next Number See English 

146. At sciendum est, quod Amor conjugialis prorsus castus seu purus non detur apud homines, nec apud angelos; est usque aliquid non castum seu non purum, quod illi se adjungit et subjungit; sed hoc ex alia natura est, quam ex qua est incastum; est enim apud illos castum supra, et non castum infra, et a Domino interposita est tanquam janua cum cardine, quae aperitur per determinationem, et prospicitur ne illa stet aperta, ut transeat unum in alterum, et se commisceant; Naturale enim hominis a nativitate est contaminatum et refertum malis; at Spirituale ejus non ita, quia hujus nativitas est a Domino, est enim regeneratio; et haec est successiva separatio a malis, quae inclinationibus adnata sunt. Quod nullus Amor apud homines et apud Angelos sit prorsus purus, nec quod fieri possit, sed quod finis, propositum seu intentio voluntatis primario spectetur a Domino, et quod ideo quantum homo in illis est, et in illis perseverat, tantum initietur in puritatem, et tantum ad illam progrediendo accedat, videatur supra n: 71.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church