Conjugial Love (Acton) n. 148

Previous Number Next Number See English 

148. Cuivis homini ex creatione et inde a nativitate est insitum Conjugiale Internum et Conjugiale Externum; Internum est spirituale, et Externum est naturale; homo in hoc venit primum, et sicut fit spiritualis venit in illud: si itaque in Conjugiali externo seu naturali manet, tunc obvelatur Conjugiale internum seu spirituale, usque dum non scit aliquid de eo, imo usque dum vocat id inanitatem ideae; at vero si homo fit spiritualis, tunc incipit aliquid scire de eo, postea aliquid percipere de quali ejus, et successive sentire amaena, jucunda, et delitiosa ejus; et sicut haec fiunt, ita obvelatio inter Externum et Internum, de qua supra, incipit attenuari, dein quasi liquescere, ac ultimo resolvi et dissipari. Quum hoc factum est, manet quidem Conjugiale Externum, sed jugi castigatur et purificatur e suis fecibus ab Interno; et hoc eo usque, dum Externum fit sicut facies Interni, ac trahit suum jucundum ex beato, quod est in Interno, et simul ejus vitam, et hujus potentiae delitias. Talis est abdicatio scortationum, per quam Castitas conjugii existit. [2] Credi potest, quod Conjugiale Externum remanens, postquam Internum se ab illo, seu illud a se, separavit, simile sit cum Externo non separato; sed audivi ab Angelis, quod plane dissimilia sint; ut quod Externum ab Interno, quod vocaverunt Externum Interni, esset expers omnis lasciviae, quia Internum non potest lascivire, sed solum caste delitiari, et quod simile inferat Externo suo, in quo delitias suas sentit; prorsus aliter Externum separatum ab Interno; hoc dicebant esse lasciviosum in communi et in omni parte. Comparaverunt Conjugiale Externum ab Interno fructui nobili, cujus amaenus sapor et odor insinuant se in superficiem illius, et hanc formant in correspondentiam secum. [3] Comparaverunt etiam Conjugiale Externum ab Interno cum Horreo, cujus penu nusquam diminuitur, sed constanter id quod exsumitur, e novo reficitur; at Externum separatum ab Interno comparaverunt cum Tritico in ventilabro, quod si projicitur circum circa, remanet solum palea, quae a vento aeris dissipatur: ita fit cum Amore conjugiali, nisi scortatorium abdicetur.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church