Conjugial Love (Acton) n. 153

Previous Number Next Number See English 

153. XI: Quod Castitas non praedicari possit de illis, qui solum propter varias causas externas ab adulteriis abstinent. Multi credunt, quod modo abstinentia ab adulteriis corpore sit castitas, cum tamen illa non est castitas, nisi illa etiam simul sit spiritu; spiritus hominis, per quem hic intelligitur Mens ejus quoad affectiones et cogitationes, facit castum et incastum, inde enim est in corpore; hoc enim prorsus tale est, qualis est mens seu spiritus: inde sequitur, quod qui abstinent ab adulteriis corpore et non ex spiritu, nec qui abstinent ab illis spiritu ex corpore, non sint casti: dantur multae causae, quae faciunt ut homo desistat ab illis corpore, et quoque spiritu ex corpore, at usque qui non desistit ab illis corpore ex spiritu, incastus est; nam dicit Dominus, quod si quis aspexerit mulierem alienam, ita ut concupiscat eam, jam adulterium cum illa commiserit in corde suo, Matth: V:28. [2] Omnes causae abstinentiae ab adulteriis solum corpore non recenseri possunt, nam sunt variae secundum status Conjugii, et quoque secundum status corporis; sunt enim qui ab illis abstinent, ex timore legis civilis et ejus poenarum; ex timore jacturae famae et inde honoris; ex timore morborum ex illis; ex timore jurgiorum domi ab uxore, et inde intranquillitatis vitae; ex timore vindictae a marito aut affine; exque timore verberum a famulis; tum qui abstinent ex egestate, aut ex avaritia,{1} aut ex imbecillitate oriunda vel ex morbo, vel ex abusu, vel ex aetate, vel ex impotentia: inter hos etiam sunt, qui quia non possunt aut non audent corpore, ideo etiam damnant adulteria spiritu; et sic moraliter contra illa et pro conjugiis loquuntur; at hi si non spiritu, et spiritus ex religione, devovent{2} adulteria, usque adulteri sunt, nam tametsi non corpore, usque spiritu committunt illa; quare post mortem, cum fiunt spiritus, aperte loquuntur pro illis. Ex his patet, quod etiam impius possit fugere adulteria ut damna, sed quod fugere illa ut peccata, non possit nisi Christianus. Ex his nunc constat veritas propositionis, quod Castitas non praedicari possit de illis, qui solum propter varias causas externas abstinent ab adulteriis. @1. Prima editio: avartia,$ @2. Prima editio: devovet$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church