Conjugial Love (Acton) n. 163

Previous Number Next Number See English 

163. VII: Quod conjunctio uxoris cum Sapientia rationali mariti fiat ab intra, sed cum Sapientia morali ejus ab extra. Quod Sapientia apud viros sit duplex, Rationalis et Moralis; et quod Sapientia rationalis illorum sit solius intellectus, et quod Sapientia moralis illorum sit intellectus et simul vitae, concludi et videri potest ex sola intuitione et exploratione: sed ut sciatur, quid intelligitur per Sapientiam rationalem virorum, et quid per Sapientiam moralem illorum, enumerabuntur aliqua in specie. Illa quae Sapientiae rationalis illorum sunt, insigniuntur variis nominibus; in genere vocantur Scientia, Intelligentia, et Sapientia; in specie autem, Rationalitas, Judicium, Ingenium, Eruditio, Sagacitas; sed quia Scientiae sunt cuivis peculiares in suo officio, ideo sunt multifariae; sunt enim peculiares Clericis, peculiares Personis magistratus, peculiares variis illorum Officiariis, peculiares Judicibus, peculiares Medicis et Chymicis, peculiares Militibus et Nautis, peculiares Artificibus et Operariis, peculiares Agricolis, et sic porro: ad Rationalem Sapientiam pertinent etiam omnes Scientiae, in quas adolescentes initiantur in Scholis, et per illas postea in intelligentiam, et vocantur etiam vario nomine, ut Philosophica, Physica, Geometrica, Mechanica, Chymica, Astronomica, Juridica, Politica, Ethica, Historica, et plures, per quas, sicut per ostia, intratur in rationalia, ex quibus fit Sapientia rationalis.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church