Conjugial Love (Acton) n. 166

Previous Number Next Number See English 

166. VIII: Quod propter conjunctionem illam ut finem, Uxori sit data perceptio affectionum Mariti, et quoque summa prudentia moderandi illas. Quod Uxores cognoscant affectiones maritorum suorum, et quod prudenter moderentur illas, est quoque inter arcana amoris conjugialis apud uxores recondita; cognoscunt illas tribus sensibus, visu, auditu, et tactu, et moderantur illas in omni ignorantia maritorum suorum. Nunc quia illa inter arcana uxorum sunt, non decet me aperire illa quoad circumstantias, sed quia decet ipsas uxores, ideo sequuntur post capita quatuor Memorabilia, in quibus ab ipsis aperiuntur; duo ex Tribus uxoribus habitantibus in Aula, super qua visa est sicut Pluvia aurea cadens; et duo a Septem uxoribus sedentibus in Roseto; quae si leguntur, apparet hoc arcanum detectum.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church