Conjugial Love (Acton) n. 180

Previous Number Next Number See English 

180. XXI: Quod Status hujus amoris sint Innocentia, Pax, Tranquillitas, Amicitia intima, Confidentia plena, Desiderium animi et cordis mutuum faciendi alteri omne bonum; et ex omnibus illis Beatitudo, Faustitas, Jucunditas, Voluptas, et ex harum fruitione aeterna coelestis Felicitas. Causa, quod haec et illa sint in Amore conjugiali, et inde ex illo, est quia origo ejus est ex Conjugio boni et veri, et hoc conjugium est a Domino; et quia Amor talis est, ut velit cum altero, quem ex corde amat, communicare, imo in illum conferre gaudia, et exinde ipse captare sua; infinite itaque plus Divinus Amor, qui in Domino est, in hominem,{1} quem creavit Receptaculum et Amoris et Sapientiae a Se procedentium; et quia creavit in illorum receptionem, Virum in receptionem sapientiae, Foeminam in receptionem amoris sapientiae viri, ideo ab intimis infudit hominibus Amorem conjugialem, in quem conferre posset omnia beata, fausta, jucunda, et volupia, quae unice ex Divino Amore per Divinam Sapientiam Ipsius una cum vita procedunt, et influunt; consequenter in illos, qui in Amore vere conjugiali sunt, quia hi soli sunt recipientes. Nominantur Innocentia, Pax, Tranquillitas, Amicitia intima, Confidentia plena, et Desiderium animi et cordis mutuum faciendi alteri omne bonum, quoniam Innocentia et Pax sunt animae, Tranquillitas est mentis, Amicitia intima est pectoris, Confidentia plena est cordis, et Desiderium animi et cordis mutuum faciendi alteri omne bonum est corporis ex illis. @1. Prima editio: hominem;$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church