Conjugial Love (Acton) n. 185

Previous Number Next Number See English 

185. I. Quod Status vitae hominis ab Infantia usque ad finem vitae, et postea in aeternum, continue mutetur. Communes Status vitae hominis vocantur Infantia, Pueritia, Adolescentia, Juventus, et Senectus; quod unusquisque homo, cujus vita continuatur in Mundo, successive transeat ab una in alteram, ita a prima ad ultimam, notum est; transitiones in illas aetates non apparent, nisi per interjecta spatia temporis; quod tamen progressivae sint a momentis in momenta, ita continue, ratio videt; simile enim est cum homine, sicut cum arbore, quae omni spatiolo temporis, etiam minutissimo, a semine jacto in terram, crescit et succrescit: momentaneae hae progressiones sunt etiam mutationes status, addit enim sequens antecedenti aliquid, quod statum perficit. [2] Mutationes quae fiunt in Internis hominis, sunt perfectius continuae, quam illae quae fiunt in Externis ejus; causa est, quia Interna hominis, per quae intelliguntur illa quae Mentis seu Spiritus ejus sunt, in gradu superiori elevata super Externa sunt, et in illis, quae in gradu superiori sunt, fiunt millia eodem minuto, quo in Externis fit unicum. Mutationes, quae fiunt in Internis, sunt Mutationes status voluntatis quoad affectiones, et mutationes status intellectus quoad{1} cogitationes; harum et illarum status mutationes successivae in specie in Propositione intelliguntur. [3] Quod Mutationes status duarum illarum vitarum seu facultatum perpetuae sint ab Infantia apud hominem usque ad finem vitae ejus, et postea in aeternum, est causa, quia non datur finis scientiae, minus intelligentiae, et adhuc minus sapientiae; est enim infinitas ac aeternitas in amplitudine illarum ex Infinito ac Aeterno, a Quo sunt: inde est hoc philosophicum Veterum, quod omne sit divisibile in infinitum, cui adjiciendum est, quod similiter sit multiplicabile: Angeli asserunt, quod a Domino perficiantur sapientia in aeternum, quod etiam est in infinitum, quia aeternum est infinitum temporis. @1. Prima editio: quod$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church