Conjugial Love (Acton) n. 187

Previous Number Next Number See English 

187. III. Quod hae mutationes aliae sint apud Viros, aliae apud Foeminas, quoniam Viri a creatione sunt Formae scientiae, intelligentiae et sapientiae, Foeminae, formae amoris illarum apud viros. Quod Viri creati sint Formae intellectus, et quod Foeminae creatae sint Formae amoris intellectus virorum, explanatum supra n. 90. videatur. Quod mutationes status, quae succedunt apud illum et illam ab aetate infantili ad maturam, sint ad integrandum formas, intellectualem apud viros, et voluntariam apud foeminas, sequitur; inde cluit, quod aliae mutationes sint apud viros, et aliae apud foeminas; apud utrosque tamen integratur forma externa quae est corporis secundum integrationem formae internae, quae est mentis; agit enim mens in corpus, et non vicissim; quae causa est, quod Infantes in Coelo fiant homines staturae et decoris secundum incrementa intelligentiae apud illos, aliter quam Infantes in terris, quia hi corpore materiali, sicut animalia, sunt circuminduti; conveniunt tamen in eo, quod primum crescant inclinatione ad talia, quae adblandiuntur sensibus corporis illorum, et postea pedetentim ad talia quae afficiunt sensum internum cogitativum, et a gradu in gradum ad talia quae voluntatem imbuunt affectione; et cum aetas in bivio est inter maturam et immaturam, accedit inclinatio conjugialis; quae est virginis ad juvenem, et juvenis ad virginem; et quia virgines in Coelis aeque ut in terris, ex innata prudentia inclinationes suas ad conjugia celant, juvenes ibi nec sciunt aliter, quam quod illi afficiant virgines amore, et hoc quoque apparet illis ex incitatione masculina; sed haec illis etiam est ex influxu amoris e Sexu pulchro, de quo influxu alibi ex professo dicetur. Ex his constat veritas Propositionis, quod mutationes status aliae sint apud viros, et aliae apud foeminas, quoniam viri a creatione sunt formae scientiae, intelligentiae et sapientiae, et foeminae formae amoris illarum apud viros.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church