205. Audivi ab Angelis, quod illi, qui in Antiquissimis aevis vixerant, hodie in Coelis vivant domus et domus, familiae et familiae, ac gentes et gentes, similiter ut vixerant in terris, et quod vix aliquis a domo desit; et quod causa sit, quia apud illos fuit Amor vere conjugialis; et quod inde proles haereditaverint inclinationes ad Conjugiale boni et veri, ac quod interius et interius in illud a parentibus per educationes facile initiati sint, et dein sicut a semetipsis, cum sui judicii facti sunt, a Domino introducti sint.