Conjugial Love (Acton) n. 210

Previous Number Next Number See English 

210. I. Quod proprius Sensus amoris conjugialis sit sensus Tactus. Sunt cuivis amori suus sensus; Amori videndi ex amore intelligendi, est sensus visus, et hujus amaenitates sunt symmetriae et pulchritudines; Amori audiendi ex amore auscultandi et obediendi, est sensus auditus, et hujus amaenitates sunt harmoniae; Amori cognoscendi illa quae circumfluunt in aere ex amore percipiendi, est sensus olfactus, et hujus amaenitates sunt fragrantiae; Amori se nutriendi ex amore imbuendi se bonis et veris, est sensus gustus, et hujus jucunditates sunt lautitiae; Amori cognoscendi objecta, ex amore circumspiciendi et tutandi se, est sensus tactus, et hujus amaenitates sunt titillationes: quod Amori conjungendi se cum compari, ex amore uniendi bonum et verum, sit Sensus tactus, est quia ille Sensus est communis omnium sensuum, et inde ex illis trahit spartas; quod hic amor in communionem secum ferat omnes supradictos sensus, et amaenitates illorum sibi addicet, notum est. Quod Sensus tactus addicatus sit Amori conjugiali, et quod sit hujus proprius, patet ex omni ludo ejus, et ab exaltatione subtilitatum ejus ad summe exquisitum: sed haec amplius deducere, relinquitur amatoribus.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church