Conjugial Love (Acton) n. 220

Previous Number Next Number See English 

220. XI: Quod Viris sit copia secundum amorem propagandi vera sapientiae [suae],{1} et secundum amorem faciendi usus. Quod ita sit est unum inter arcana, quae Antiquis nota fuerunt, et hodie deperdita; Antiqui sciverunt, quod omnia et singula quae fiunt in corpore, ex origine spirituali fiant, ut quod ex voluntate, quae in se est spiritualis, fluant actiones; quod ex cogitatione, quae etiam est spiritualis, fluant loquelae; tum quod visus naturalis ex visu spirituali, qui est intellectus; auditus naturalis ex auditu spirituali, qui est attentio intellectus et simul accommodatio voluntatis; et olfactus naturalis ex olfactu spirituali, qui est perceptio; et sic porro; quod similiter seminatio virilis, ex origine spirituali sit, Antiqui viderunt; quod sit ex Veris, ex quibus consistit intellectus, ex pluribus et rationis et experientiae documentis concluserunt; et dixerunt, quod nihil aliud recipiatur a masculis, ex conjugio spirituali quod est boni et veri, quod influit in omnia et singula universi, quam verum, et id quod se refert ad verum; et quod hoc in progressu in corpus formetur in semen; et quod inde sit, quod semina spiritualiter intellecta sint vera: [2] quoad formationem,{2} quod anima masculina, quia est intellectualis, ita sit verum, intellectuale enim non aliud est, quare dum anima descendit, etiam verum descendit; quod hoc fiat per quod anima, quae est intimum hominis et cujusvis animalis, et in sua essentia est spiritualis, ex insito nisu propagationis sui, in descensu sequatur, et velit procreare se, et quod cum hoc fit, integra anima formet se, et amiciat se, et fiat semen; et quod hoc fieri possit millies et millies, quia anima est substantia spiritualis, cui non est extensio sed impletio, et e qua non est exsumptio partis, sed est productio totius, absque aliqua jactura ejus; inde est quod illa in receptaculis minimis, quae sunt semina, sit plene, quemadmodum est in receptaculo maximo suo, quod est corpus. [3] Cum itaque Verum animae est origo seminis, sequitur, quod copia sit viris secundum amorem propagandi vera sapientiae suae: quod etiam sit secundum amorem faciendi usus, est quia usus sunt bona, quae vera producunt: in Mundo etiam aliquibus notum est, quod sedulis sit copia, et non otiosis. Quaesivi, quomodo ex anima virili propagatur foemininum; responsum tuli, quod ex bono intellectuali, quia hoc in sua essentia est verum; nam intellectus cogitare potest quod hoc bonum sit, ita quod verum sit quod id sit bonum; aliter voluntas; haec non cogitat bonum et verum, sed amat et facit illa: quod ideo{3} per filios in Verbo significentur vera, et per filias bona, videatur supra, n. 120. Et quod per semen in Verbo significetur verum, in Apocalypsi Revelata, n. 565. @1. Confer n. 209, art. XI, supra.$ @2. Prima editio: formationem;$ @3. Prima editio: deo$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church