Conjugial Love (Acton) n. 238

Previous Number Next Number See English 

238. IV: Quod Causae frigorum internae sint ex Religione. Quod ipsa origo amoris conjugialis in intimis apud hominem resideat, hoc est, in Anima ejus, convincitur omnis ex solis his, quod Anima prolis sit ex patre, et quod hoc cognoscatur ex similitudine inclinationum et affectionum, et quoque ex communi facierum ex Patre in posteritate etiam sera permanentium; tum ex facultate propagativa animabus insita a creatione; et insuper per analogon in subjectis Regni vegetabilis, quod in intimis germinationum lateat propagatio ipsius seminis, et inde totius, sive sit arbor, sive arbustum, sive virgultum. [2] Vis haec propagativa seu plastica in seminibus in hoc Regno, et in animabus in altero, non aliunde est, quam ex Sphaera conjugiali, quae est boni et veri, quae ex Domino Creatore et Statore Universi perpetuo emanat, et influit, de qua supra n. 222 ad 225; exque nisu duorum illorum, boni et veri, inibi, ad conjungendum se in unum; hic nisus conjugialis insidens animabus est, ex quo originitus amor conjugialis existit: quod idem illud conjugium, ex quo Sphaera illa Universalis est, faciat Ecclesiam apud hominem, in Capite de Conjugio Domini et Ecclesiae,{1} et pluries alibi, satis superque ostensum est: inde in omni evidentia coram ratione patet, quod origo Ecclesiae et origo amoris conjugialis, sint in una sede, et quod sint in continuo amplexu; sed de hac re videantur plura supra n. 130, ubi demonstratum est, quod amor conjugialis sit secundum statum Ecclesiae apud hominem; sic ex religione, quia religio facit hunc statum. [3] Homo etiam creatus est, ut possit interior et interior fieri, et sic propius et propius introduci seu elevari ad illud conjugium, et sic in amorem vere conjugialem, et hoc usque ut percipiat statum beatitudinis ejus: quod unicum medium introductionis seu elevationis, sit Religio, patet clare a supradictis, quod origo Ecclesiae et origo amoris conjugialis sint in eadem sede, et ibi in mutuo amplexu, et quod inde non possint non conjuncta esse. @1. Prima editio: de Conjugio boni et veri, (sed videatur illud caput et conferatur cum capite "De Conjugio Domini et Ecclesiae," imprimis n. 122)$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church