24. Postquam congregati sunt, ascendit Sacerdos pulpitum, et concionabatur sermonem plenum spiritu sapientiae: Concio erat de sanctitate Scripturae sacrae, et de conjunctione Domini cum utroque Mundo, Spirituali et Naturali, per illam; in illustratione, in qua erat, plene convicit, quod Sanctus ille Liber dictatus sit a Jehovah Domino, et quod inde Ipse sit in illo, adeo ut Ipse sit Sapientia ibi; sed quod Sapientia, quae est Ipse inibi, sub sensu literae jaceat recondita, et non aperiatur nisi illis, qui in veris doctrinae, et simul in bonis vitae sunt, et sic in Domino et Dominus in illis: Concioni subjunxit votivam orationem, et descendit. Exeuntibus auditoribus Angelus rogavit Sacerdotem, ut aliqua verba pacis cum decem suis comitibus loqueretur; et accessit ad illos, et colloquebantur per semissem horae, et loquebatur de Divina Trinitate, quod illa in Jesu Christo sit, in Quo Plenitudo omnis Divinitatis corporaliter habitat, secundum edictum Apostoli Pauli; et postea de Unione Charitatis et Fidei, sed dixit, de Unione Charitatis et Veritatis, quia Fides est Veritas.