Conjugial Love (Acton) n. 241

Previous Number Next Number See English 

241. VI: Quod causarum internarum frigorum Secunda sit, quod uni sit Religio, et non alteri, est causa, quia animae illorum non possunt non discordare; est enim unius anima aperta pro receptione amoris conjugialis, altera autem pro receptione illius amoris occlusa; occlusa est apud quem non religio est, et aperta apud quem religio est; inde nulla dabilis est cohabitatio ibi; et cum inde exulat amor conjugialis, fit frigus, sed hoc apud conjugem nullius religionis: hoc frigus non dissipatur, nisi quam per receptionem religionis congruae cum alterius, si haec vera est. Alioquin apud conjugem, cui nulla religio est, fit frigus, quod ab anima descendit in corpus usque in cuticulas, ex quo tandem non sustinet conjugem intueri facie directa, nec alloqui in communione respirationum, nec nisi voce soni retracti, nec tangere manu, et vix tergo: ut taceantur insaniae, quae ex frigore illo subrepunt in cogitationes, quas non propalant: quae causa est, quod talia conjugia a semetipsis solvantur: praeterea, quod impius vilipendat conjugem, notum est, et omnes qui absque religione sunt, impii sunt.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church