254. XVIII: Quod Tertia causa legitimae separationis sit Impotentia ante conjugium. Quod haec sit causa separationis, est quia finis conjugii est procreatio sobolis, et haec ab illis non dabilis est; et quia praesciunt hoc, conjuges ex proposito deprivant spe ejus, quae spes tamen amorem illarum conjugialem lactat et firmat.