Conjugial Love (Acton) n. 277

Previous Number Next Number See English 

277. VI: Quod in Matrimoniis, in quibus internae affectiones non conjungunt, dentur externae, quae simulant internas, et consociant. Per affectiones internas intelliguntur inclinationes mutuae, quae in utriusque mente sunt e Coelo; at per affectiones externas intelliguntur inclinationes, quae in utriusque mente sunt e Mundo; hae affectiones seu inclinationes quidem aeque sunt mentis, sed occupant inferiorem ejus regionem, illae autem superiorem: at quia utraeque sedem suam in mente sortiuntur, potest credi, quod similes sint et conveniant; sed tametsi non similes sunt, usque possunt apparere sicut similes, at apud quosdam existunt sicut convenientiae, et apud quosdam sicut blandae simulationes. [2] Est quaedam Communio a primo foedere conjugii utrique implantata, quae, tametsi animis dissident, usque insita manet; ut Communio possessionum, et in multis communio usuum, et variarum necessitatum domus, et inde quoque cogitationum, et quorundam arcanorum; est quoque communio tori, et communio amoris infantum; praeter plura, quae quia foederi conjugiali, etiam mentibus illorum, inscripta sunt. Ex his sunt imprimis externae{1} affectiones, quae assimilant internas; illae autem quae modo simulant illas, sunt partim ex eadem origine, et partim ex alia; sed de utrisque agitur in sequentibus. @1. Prima editio: extetnae$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church