Conjugial Love (Acton) n. 279

Previous Number Next Number See English 

279. VIII: Quod Apparentiae hae sint simulationes conjugiales, quae laudabiles, quia utiles et necessariae. Dicuntur simulationes, quia dantur inter illos qui dissident mentibus, et ex dissidentiis illis interius in frigore sunt; quando usque in externis, sicut oportet et decet, consociam vitam vivunt, tunc cohabitationis illorum consortia vocari possunt simulationes, sed conjugiales, quae quia laudabiles sunt propter usus, prorsus distinguuntur{1} a simulationibus hypocriticis; prospiciuntur enim per illas omnia illa bona, quae in ordine ab Articulo XI ad XXmum infra enumerantur;{2} quod sint laudabiles propter necessitates, est quia alioquin exularent illa bona; et tamen cohabitatio ex foedere et lege injuncta est, et haec inde ut debitum utrique insidet. @1. Prima editio: distingvuntur$ @2. Prima editio: enumetantur;$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church