295. DE DESPONSATIONIBUS ET NUPTIIS De Desponsationibus et Nuptiis, et quoque de Solennibus circa illas, hic agitur praecipue ex ratione intellectus; nam illa, quae in hoc Libro scripta sunt, pro fine habent, ut Lector ex Rationali suo videat veritates, et sic consentiat, ita enim spiritus ejus convincitur; et illa, in quibus spiritus convincitur, sortiuntur locum supra illa, quae absque consulta ratione intrant ex autoritate et ejus fide, nam haec non penitius ineunt caput, quam in memoriam, et ibi se commiscent cum fallaciis et falsis, ita infra rationalia quae sunt intellectus; unusquisque homo potest ex his loqui sicut rationaliter, sed praepostere; cogitat enim tunc sicut vadit cancer, visu sequente caudam; aliter si ex intellectu; dum ex hoc, tunc visus rationalis ex memoria eligit convenientia, per quae in se spectatam veritatem confirmat. [2] Haec causa est, quod in hoc Capite adducantur plura, quae receptae consuetudines sunt; sicut quod electio sit viris; quod consulendi sint parentes; quod pignora danda sint; quod foedus conjugiale ante nuptias pangendum sit; quod id a sacerdote consecrandum sit; tum quod nuptiae celebrandae; praeter plura, quae adducuntur propter finem, ut homo ex rationali suo videat, quod talia inscripta sint amori conjugiali, ut ejus requisita, quae promovent et complent illum. [3] Articuli, in quos haec Lucubratio{1} distinguitur, sunt in suo ordine sequentes. I. Quod Viro sit electio, et non Foeminae. II. Quod Virum oporteat ambire et rogare Foeminam de conjugio secum, et non vicissim. III. Quod Foeminam oporteat consulere Parentes, aut illos qui loco parentum sunt, et dein apud se deliberare, antequam consentit. IV. Quod post declarationem consensus pignora danda sint. V. Quod consensus per solennem desponsationem firmandus et constabiliendus sit. VI. Quod per desponsationem praeparetur uterque ad amorem conjugialem. VII. Quod per Desponsationem unius mens conjungatur menti alterius, ut fiat conjugium spiritus, antequam fit corporis. VIII. Quod ita fiat apud illos, qui de conjugiis caste cogitant, aliter qui de illis incaste. IX. Quod intra tempus desponsationis non liceat corporaliter conjungi. X. Quod post exactum tempus desponsationis fieri debeant nuptiae. XI. Quod ante celebrationem nuptiarum Foedus conjugiale pangendum sit in praesentia testium. XII. Quod Conjugium a Sacerdote consecrandum sit. XIII. Quod Nuptiae cum festivitate celebrandae sint. XIV. Quod post nuptias conjugium spiritus etiam fiat corporis, et sic plenum. XV. Quod talis sit amoris conjugialis ordo cum suis modis a primo ejus calore ad primam ejus facem. XVI. Quod Amor conjugialis absque ordine et hujus modis praecipitatus exurat medullas, et consummetur. XVII. Quod status mentium utriusque in successivo ordine procedentes influant{2} in statum conjugii; attamen aliter apud spirituales, et aliter apud naturales. XVIII. Quia datur ordo successivus, et ordo simultaneus, et hic est ex illo et secundum illum. Sequitur nunc horum explicatio. @1. Prima editio: Lucrubratio$ @2. Prima editio: infuant$