299. Aliter prorsus fieret,{1} si filia ex se, inconsultis parentibus, aut illis qui loco illorum sunt, ad clientem procum consentit; non enim ex judicio, scientia, et amore, rem illam, quae est futurae salutis ejus, ad lancem potest expendere; non ex Judicio, quia hoc ejus de vita conjugiali adhuc in ignorantia est, et non in statu conferendi rationes inter se, ac perspiciendi mores virorum ex geniis illorum: non ex Scientia seu cognitione, quia pauca ultra domestica apud parentes, et apud aliquas sodales, cognoscit; et ad expiscandum talia, quae familiaria et propria suo proco sunt, inepta est: neque ex Amore, quia hic filiarum, in prima illarum nubili aetate, et quoque in altera, paret concupitis ex sensibus, et nondum desideriis ex mente elimata. [2] Quod tamen filiam oporteat rem illam apud se deliberare, antequam consentit, est causa, ne invita feratur ad copulam cum viro inamato; sic enim non accedit consensus a parte ejus, et tamen hic facit conjugium, ac initiat spiritum ejus in amorem illum; ac consensus invitus seu extorsus non initiat spiritum, sed potest corpus; et sic vertit castitatem, quae residet in spiritu, in libidinem, ex qua amor conjugialis in primo suo calore vitiatur. @1. Prima editio: fierit,$