Conjugial Love (Acton) n. 302

Previous Number Next Number See English 

302. VI. Quod per desponsationem praeparetur uterque ad amorem conjugialem. Quod unius mens seu spiritus per desponsationem praeparetur ad unionem cum alterius mente seu spiritu, aut quod idem est, quod unius amor cum alterius amore, constat ex argumentis in antecedente Articulo allatis. Praeter illa memorandum est hoc; quod amori vere conjugiali inscriptus sit hic ordo, quod ascendat et descendat; ascendit a primo suo calore progressive sursum versus animas nisu ad conjunctiones ibi, et quod per aperitiones mentium jugi interiores; et non datur amor, qui aperitiones illas intensius molitur, seu qui interiora mentium fortius et habilius aperit, quam amor conjugialis, anima enim utriusque id intendit; at iisdem momentis quibus amor ille versus animas ascendit, etiam versus corpus descendit, et per id se investit. [2] At sciendum est, quod amor conjugialis in descensu talis sit, qualis est in altitudine, ad quam ascendit; si in altitudine est, descendit ille castus, at si non in altitudine est, descendit ille incastus; causa est, quia inferiora mentis sunt incasta, at superiora ejus sunt casta; inferiora enim mentis adhaerent corpori, sed superiora se separant ab illis; verum plus de his videatur infra n. 305. Ex his paucis constare potest, quod utriusque mens per desponsationem praeparetur ad amorem conjugialem, tametsi diversimode secundum affectiones.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church