Conjugial Love (Acton) n. 326

Previous Number Next Number See English 

326. His Adjiciam duo Memorabilia; Primum hoc. Postquam problema de Anima in Gymnasio ventilatum et solutum est, vidi exeuntes in ordine, et ante illos Archididascalum, post illum Seniores, in quorum medio erant quinque Juvenes qui responderunt, et post hos, reliquos;{1} et cum egressi sunt, secedebant ad latera circum domum, ubi erant Ambulacra circumcincta arbustis; et ibi congregati dividebant se in exiguas turmas, totidem consortia juvenum de rebus sapientiae confabulantium, in quorum unoquovis erat unus Sapiens ex Orchestra. His e diversorio a me visis, factus sum in spiritu, ac in spiritu exivi ad illos, et accessi ad Archididascalum, qui nuper problema de Anima proposuerat: hic cum me vidit, dixit, "quis es; miratus sum cum vidi te in via accedentem, quod nunc incideris in conspectum meum, nunc excideris ex illo, seu quod nunc mihi visus sis, et subito non visus; certe non es in statu vitae nostratium;" ad haec subridens respondi, "non sum ludio, nec vertumnus, sed sum alternus, nunc in luce vestra, et nunc in umbra vestra, ita peregrinus et quoque indigena:" [2] ad haec Archididascalus aspexit me, et dixit, "loqueris aliena et mira; dic mihi quis es;" et dixi, "sum in Mundo, in quo vos fuistis, et e quo vos exivistis, qui vocatur Mundus naturalis, et quoque sum in Mundo, in quem vos venistis, et in quo estis, qui vocatur Mundus Spiritualis; inde est, quod sim in statu naturali, et simul in statu spirituali; in statu naturali cum hominibus telluris, et in statu spirituali cum vobis; et quando in statu naturali sum, non videor vobis, at quando in statu spirituali, videor; quod talis sim, datum est a Domino: tibi, vir illustrate, notum est, quod homo Mundi naturalis non videat hominem Mundi spiritualis, nec vicissim; quare cum immisi spiritum meum in corpus, non tibi visus sum, sed cum emisi illum e corpore, visus sum: docuisti etiam in Ludo Gymnasiaco, quod{2} vos sitis animae, et quod animae videant animas, quia sunt formae humanae; et nosti, quod non videritis vos seu animas vestras in vestris corporibus, cum fuistis in Mundo naturali; at hoc existit propter discrimen, quod est inter Spirituale et Naturale." [3] Ille cum audivit discrimen inter Spirituale et Naturale, dixit, "quid discrimen; estne id sicut inter purum magis et minus; ita quid Spirituale nisi purius naturale;" et respondi, "discrimen non tale est, sed est quale inter prius et posterius, inter quae ratio finita non datur; est enim prius in posteriori, ut causa in suo effectu, ac posterius est ex priori, ut effectus ex sua causa; inde est quod unum non appareat alteri." Ad haec dixit Archididascalus, "meditatus et ruminatus sum de hoc discrimine, sed huc usque in vanum; utinam id percepero;" [4] et dixi, "non modo discrimen inter Spirituale et Naturale percipies, sed etiam videbis;" et tunc dixi haec, "Tu es in statu spirituali dum apud tuos, at in statu naturali apud me, loqueris enim cum tuis Lingua Spirituali, quae est communis omni spiritui et angelo, at cum me loqueris Lingua mea vernacula; nam omnis spiritus et angelus loquens cum homine loquitur ejus linguam propriam, ita cum Gallo gallicam, cum Anglo anglicam, cum Graeco graecam, cum Arabe arabicam, et sic porro: ut itaque scias discrimen inter Spirituale et Naturale quoad Linguas, fac ita; intra ad tuos, et loquere aliquid ibi, ac retine voces, et cum his in memoria redi, et coram me enuntia illas;" ac fecit ita, et rediit ad me cum vocibus illis in ore, et effatus est illas, et non intellexit ullam; erant voces prorsus alienae et peregrinae, quae non dantur in aliqua Lingua Mundi naturalis; per hanc experientiam aliquoties iteratam clare patuit, quod omnibus in Mundo spirituali sit Lingua Spiritualis, quae nihil commune cum aliqua Lingua Mundi naturalis obtinet, et quod omnis homo in illam Linguam post obitum ex se veniat: simul etiam tunc expertus est, quod ipse sonus Linguae spiritualis a sono Linguae naturalis differret in tantum, ut sonus spiritualis etiam altus ne hilum audiretur ab homine naturali, nec sonus naturalis ab homine spirituali. [5] Postea, rogavi Archididascalum et circumstantes, ut intrarent ad suos, et scriberent aliquam sententiam super charta, ac cum charta illa exirent ad me, et legerent; fecerunt ita, et redierunt cum Charta in manu, at cum legerent, non potuerunt quicquam intelligere, quoniam Scriptura constabat modo ex aliquibus literis alphabeticis cum strophis supra, quarum unaquaevis aliquem sensum rei significabat: quia unaquaevis litera in Alphabeto significat ibi aliquem sensum, patet unde est, quod Dominus dicatur Alpha et Omega: cum illi iterum et iterum intrarent, scriberent, et redirent, comperti sunt, quod Scriptura illa involveret et comprehenderet innumera, quae nusquam aliqua Scriptura naturalis posset exprimere; at dictum est, quod hoc sit, quia spiritualis homo cogitat incomprehensibilia et ineffabilia Naturali homini, et quod haec in aliam Scripturam et in aliam Linguam influere et inferri nequeant. [6] Tunc quia adstantes non voluerunt comprehendere, quod spiritualis cogitatio in tantum excederet naturalem, ut sit respective ineffabilis, dixi illis, "facite experientiam; intrate in Societatem vestram spiritualem, et cogitate aliquam rem, ac retinete illam, et redite, et coram me expromite illam;" ac intraverunt, cogitaverunt, retinuerunt, exiverunt, at cum expromerent rem cogitatam, non potuerunt; non enim invenerunt ullam ideam cogitationis naturalis adaequatam alicui ideae cogitationis spiritualis; ita nec aliquam vocem exprimentem illas, nam ideae cogitationis fiunt voces loquelae; [7] et tunc reintrabant et redibant et confirmabant se, quod ideae spirituales essent supranaturales, inexpressibiles, ineffabiles, et incomprehensibiles Naturali homini; et quia tam supereminentes sunt, dicebant, quod spirituales ideae seu cogitationes respective ad naturales, essent ideae idearum, et cogitationes cogitationum, et quod ideo per illas exprimerentur qualitates qualitatum, et affectiones affectionum, consequenter quod cogitationes spirituales essent initia ac origines cogitationum naturalium; inde etiam patuit, quod sapientia spiritualis esset sapientia sapientiae, ita imperceptibilis alicui sapienti in Naturali Mundo. Tunc dictum est illis e Coelo Tertio, quod adhuc sit sapientia interior seu superior, quae vocatur coelestis, cujus respectus ad sapientiam spiritualem, similis est respectui hujus ad naturalem; et quod hae in ordine secundum Coelos influant ex Divina Domini Sapientia, quae est infinita. @1. Prima editio: reliqui;$ @2. Prima editio: quos$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church