Conjugial Love (Acton) n. 329

Previous Number Next Number See English 

329. Postquam Archididascalus et reliqui a me abiverunt, aliqui pueri, qui etiam in Ludo Gymnasiaco fuerunt, sequebantur me domum, et ibi paulum adstiterunt mihi scribenti; et ecce tunc videbant blattam currentem super charta mea, et mirati quaesiverunt quid hoc animalculum tam velox; et dixi, quod dicatur Blatta, et de illa vobis dicam mirabilia; et dixi, quod in tam parvulo vivo sint totidem membra et viscera, quae in Camelo; ut quod sint cerebra, corda, fistulae pulmonales, organa sensuum, motuum, et generationum, ventriculus, intestina, et plura; ac singula contexta ex fibris, nervis, vasis sanguineis, musculis, tendinibus, membranis, et haec singula ab adhuc purioribus, quae alte intra aciem omnis oculi latent: [2] dicebant tunc, quod usque parvulum hoc vivum appareat illis non aliter quam sicut substantia simplex; et dixi, "sunt tamen intus innumerabilia; haec dico, ut sciatis, quod simile sit in omni objecto quod coram vobis apparet sicut unum, simplex, et minimum, tam in actionibus quam in affectionibus et cogitationibus vestris; possum asseverare vobis, quod unaquaevis mica cogitationis, et unaquaevis stilla affectionis vestrae, sit dividua usque ad infinitum, et quod sicut ideae vestrae dividuae sunt, ita vos sapiatis: scitote, quod omne divisum sit plus et plus multiplex, et non plus et plus simplex, quia divisum et divisum propius et propius accedit ad Infinitum,{1} in quo infinite omnia sunt; hoc novum prius inauditum vobis refero." [3] His dictis, pueri a me abiverunt ad Archididascalum, et illum rogaverunt, ut in Gymnasio aliquando proponeret aliquod novum inauditum ut problema, et dixit, quid; dixerunt, quod omne divisum sit plus et plus multiplex, et non plus et plus simplex, quia propius et propius accedit ad infinitum, in quo infinite omnia sunt; et spopondit quod proponeret; et dixit, "hoc video, quia percepi, quod una idea naturalis sit continens innumerabilium idearum spiritualium; imo quod una idea spiritualis sit continens innumerabilium idearum coelestium; inde est discrimen inter Sapientiam coelestem in qua sunt Angeli tertii Coeli, et inter Sapientiam Spiritualem in qua sunt Angeli secundi Coeli, ut et inter Sapientiam naturalem, in qua sunt Angeli ultimi Coeli, et quoque homines." @1. Prima editio: infinitum,$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church