Conjugial Love (Acton) n. 331

Previous Number Next Number See English 

331. Tres illae uxores indignatae, quod confirmata sint ex uxoribus e Coelo tria Conclusa virorum, dixerunt ad viros, "vos inquisivistis, num mulier, quae amat se ex pulchritudine sua, amet suum virum; nos vice versa ideo ventilabimus, num vir, qui se ex intelligentia sua amat, possit amare suam uxorem; adeste et audite;" et fecerunt Primum Conclusum, "Omnis uxor non amat virum suum ex facie, sed ex intelligentia in ejus officio et moribus; scitote itaque quod uxor uniat se cum Intelligentia viri, et sic cum Viro, quare vir si amat se ex sua intelligentia, retrahit illam ab Uxore in se, unde fit disunio et non unio; insuper amare suam intelligentiam, est sapere ex se, et hoc est insanire, quare est amare suam insaniam." Ad haec viri dixerunt, "forte uxor se unit cum virtute viri;" ad haec riserunt uxores, dicentes, "virtus non deficit, dum vir amat uxorem ex intelligentia, at deficit si ex insania; intelligentia est amare solam uxorem, et huic amori non deficit virtus, at insania est non amare uxorem, sed sexum, et huic amori deficit virtus; comprehenditis hoc." [2] Alterum Conclusum fuit,{1} "nos foeminae nascimur in amorem intelligentiae virorum, quare si viri amant suam propriam intelligentiam, non potest intelligentia uniri cum suo genuino amore, qui est apud uxorem; et si intelligentia viri non unitur cum suo genuino amore, qui est apud uxorem, intelligentia fit insania ex fastu, et amor conjugialis fit frigus; quae ergo foemina potest unire amorem suum frigori, et quis vir potest unire insaniam fastus sui, amori intelligentiae." At dixerunt viri, "unde viro honor ab uxore, nisi magnifaciat intelligentiam suam;" sed responderunt uxores, "ex amore, quia Amor honorat; non potest honor separari ab amore, sed potest amor ab honore." [3] Postea fecerunt Tertium Conclusum, hoc:{2} "videmini sicut vos ametis uxores, et non videtis quod ab uxoribus amemini, et vos sic redametis; et quod intelligentia vestra sit receptaculum; si ergo amatis intelligentiam vestram in vobis, fit illa receptaculum vestri amoris, et amor proprii, quia non sustinet parem, nusquam fit conjugialis, sed quamdiu valet, tamdiu manet scortatorius;" ad haec viri conticuerunt; murmurabant tamen, "quid Amor conjugialis." Audiebant illa aliqui Mariti in Coelo, et tria Conclusa uxorum inde confirmabant. @1. Prima editio: fuit;$ @2. Prima editio: hoc;$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church