342. IX. Quod coelum Mahumedanum sit extra coelum Christianum, et quod illud in duos coelos, inferius et superius, sit divisum; et quod non alii in coelum illorum superius eleventur, quam qui abdicant pellices, et vivunt cum una uxore, et agnoscunt Dominum nostrum aequalem Deo Patri, cui dominium super coelum et terram datum est. Antequam de his aliquid singulariter dicitur, interest ut aliqua de Divina Domini Providentia circa ortum Religionis Mahumedanae praemittantur. Quod haec Religio recepta sit a pluribus Regnis, quam Religio Christiana, potest scandalo esse illis, qui de Divina Providentia cogitant, et simul credunt, quod non aliquis salvari possit, nisi qui Christianus natus est; at Religio Mahumedana non est scandalum illis, qui credunt, quod omnia sint Divinae Providentiae; hi inquirunt, in quo est, et quoque inveniunt. Est in eo, quod Mahumedana Religio agnoscat Dominum nostrum pro Filio Dei, Sapientissimo hominum, proque Maximo Propheta, qui in Mundum venit ut doceret homines; at quia Alcoranum modo Librum religionis suae fecerunt, et inde Mahumedes, qui illum conscripsit, cogitationibus illorum insedit, et aliquo cultu illum persequuntur, ideo parum de Domino nostro cogitant. Ut plene sciatur, quod illa Religio ex Divina Domini Providentia exsuscitata sit, ad delendum idololatrias plurium gentium, in aliquo ordine dicetur; quare primum de origine Idololatriarum. [2] Ante illam Religionem fuit Cultus idolorum in toto terrarum Orbe; causa fuit, quia Ecclesiae ante Adventum Domini, fuerunt omnes Ecclesiae Repraesentativae; talis etiam fuit Ecclesia Israelitica; ibi Tabernaculum, Vestes Aharonis, Sacrificia, omnia Templi Hierosolymitani, et quoque Statuta repraesentabant: et apud Antiquos fuit scientia Correspondentiarum, quae etiam est Repraesentationum, ipsa Scientia sapientum, imprimis exculta ab Aegyptiis; inde horum Hieroglyphica. Ex illa Scientia sciverunt, quid significabant omnis generis Animalia, tum quid omnis generis Arbores, ut et quid Montes, Colles, Fluvii, Fontes, ut et quid Sol, Luna, et Stellae; per illam scientiam fuit illis etiam cognitio spiritualium, quoniam illa, quae repraesentabantur, quae fuerunt talia quae sapientiae spiritualis sunt apud Angelos, erant origines: [3] nunc quia omnis Cultus illorum erat Repraesentativus, consistens ex meris Correspondentiis, ideo super montibus et collibus, et quoque in lucis et hortis, habuerunt Cultus; et ideo Fontes sanctificabant, et ad Solem Orientem in adorationibus converterunt facies; et insuper sculptiles equos, boves, vitulos, agnos, imo aves, pisces, serpentes, fecerunt; et hos posuerunt domi, et alibi, in ordine secundum spiritualia Ecclesiae, quibus correspondebant, seu quae repraesentabant: similia etiam posuerunt in suis Templis, ut in reminiscentiam revocarent Sancta cultus, quae significabant. Post tempus, quando Scientia correspondentiarum obliterata fuit, coepit Posteritas colere ipsa sculptilia ut in se sancta, nescientes quod Antiqui Parentes illorum non viderint aliquid sancti in illis, sed solum quod secundum correspondentias repraesentarent, et inde significarent sancta. Ex his ortae sunt Idololatriae, quae impleverunt totum terrarum Orbem, tam Asiaticum cum Insulis circum, quam Africanum, et Europaeum. [4] Ut omnes illae Idololatriae exstirparentur, ex Divina Domini Providentia factum est, ut nova Religio geniis Orientalium accommodata auspicaretur; in qua aliquid ex utroque Testamento Verbi foret, et quae doceret quod Dominus in Mundum venerit, et quod Ille esset{1} maximus Propheta, Sapientissimus omnium, et Filius Dei: hoc factum est per Mahumedem, ex quo Religio illa vocata est. Ex his patet, quod haec Religio ex Divina Domini Providentia, exsuscitata sit, ac geniis Orientalium, ut dictum est, accommodata, ob finem, ut deleret Idololatrias tot gentium, ac daret aliquam cognitionem de Domino, antequam in Mundum spiritualem, quod fit post cujusvis mortem, venirent; quae Religio non recepta fuisset a tot Regnis, et potuisset idololatrias illorum exstirpare, nisi conveniens ideis illorum facta sit; imprimis nisi Polygamia permissa fuisset; etiam ex causa, quia Orientales, absque illa permissione prae Europaeis flagravissent in spurca adulteria, et periissent. @1. Prima editio: essent$