Conjugial Love (Acton) n. 345

Previous Number Next Number See English 

345. X: Quod Polygamia sit lascivia, est quia ejus amor est divisus inter plures, et est amor sexus, estque amor externi seu naturalis hominis, et sic non est amor conjugialis, qui unice datur castus. Quod amor polygamicus sit amor divisus inter plures, notum est, ac amor divisus non est amor conjugialis, est enim hic amor ab una e sexu non dividuus; inde ille amor est lascivus, et Polygamia est lascivia. Quod amor polygamicus sit amor sexus, est quia ab hoc differt solummodo, quod sit limitatus ad numerum, quem Polygamus potest adsciscere; et quod adstrictus sit ad quasdam leges propter Bonum publicum latas; tum quod liceat superinducere pellices uxoribus; et sic quia est amor sexus, est amor lasciviae. [2] Quod amor polygamicus sit amor externi seu naturalis hominis, est quia illi homini inscriptus est; et quicquid naturalis homo ex se agit, est malum, a quo non educitur nisi per elevationem in internum spiritualem hominem, quod fit solum a Domino; ac malum spectans sexum, quod naturali homini inest, est scortatio; at quia haec pessumdat Societatem, loco scortationis inducta est similitudo ejus, quae vocatur polygamia: omne malum, in quod homo ex parentibus nascitur, naturali ejus homini implantatur, non autem aliquid Spirituali homini, quia in hunc nascitur a Domino. Ex allatis et quoque ex pluribus aliis rationibus evidenter videri potest, quod Polygamia sit lascivia.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church