Conjugial Love (Acton) n. 348

Previous Number Next Number See English 

348. XIII: Quod Polygamia non sit peccatum, apud quos illa est ex religione. Omne id, quod contra Religionem est, creditur esse peccatum, quia contra Deum; et vicissim, omne id quod cum Religione est, creditur non esse peccatum, quia cum Deo; et quia Polygamia apud filios Israelis fuit ex Religione, et similiter hodie apud Mahumedanos, non potuit nec potest illa imputari eis ut peccatum. Insuper ne illa sit eis peccatum, manent naturales, et non fiunt spirituales; et naturalis homo non potest videre, quod aliquid peccati insit talibus quae receptae religionis sunt; hoc solum videt homo spiritualis: propter illam causam est, quod tametsi ex Alcorano agnoscunt Dominum nostrum pro Filio Dei, usque non adeant Ipsum, sed Mahumedem; et tamdiu manent naturales, et inde non sciunt, quod aliquid mali, ne quidem quod aliquid lasciviae, insit Polygamiae; dicit etiam Dominus, "Si caeci essetis, non haberetis peccatum; jam vero dicitis quod videtis, ideo peccatum vestrum manet," Joh. IX:41. Quoniam Polygamia non arguere illos potest de peccato, ideo post mortem illis sui Coeli sunt, n. 342 [343]; et ibi fruuntur gaudiis secundum vitam.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church