350. Notum est, quod homo nascatur vilior bestia;{1} omnes bestiae nascuntur in scientias amori suae vitae correspondentes; ut primum enim e utero cadunt, vel ex ovo excluduntur, vident, audiunt, gradiuntur, norunt suas escas, suam matrem, suos amicos et inimicos, et non diu post, norunt sexum, et sciunt amare, et quoque educare proles: solus homo cum natus est, nihil tale scit, nihil enim scientiae illi connatum est; modo est facultas et inclinatio recipiendi illa quae scientiae et amoris sunt; et si haec ab aliis non recipit, manet vilior bestia: quod homo talis nascatur propter finem, ut nihil sibi tribuat, sed aliis, et tandem omne sapientiae et ejus amoris Soli Deo, ac ut inde possit imago Dei fieri, videatur Memorabile, n. 132 ad 136. [2] Ex his sequitur, quod homo, qui non per alios scit, quod Dominus in Mundum venerit, et quod sit Deus, et modo hausit aliquas cognitiones de Religione, et de legibus suae regionis, non in culpa sit, si non plus cogitat de Amore conjugiali, quam de amore sexus, et quod credat amorem polygamicum esse solum conjugialem: hos Dominus in illorum ignorantia ducit, et Divino Auspicio providenter ab imputatione reatus abducit illos, qui ex religione fugiunt mala ut peccata, propter finem ut salventur; unusquisque enim homo nascitur ad coelum, et nullus ad infernum; et quisque in Coelum venit a Domino, et in infernum a se. @1. Prima editio: bestiae;$