Conjugial Love (Acton) n. 37

Previous Number Next Number See English 

37. IV: Quod principaliter Amor sexus, et apud illos qui in Coelum veniunt, qui sunt qui spirituales in terris fiunt, Amor conjugialis. Quod Amor sexus apud hominem maneat post mortem, est quia tunc masculus est masculus et foemina est foemina, ac masculinum in masculo est masculinum in toto et in omni parte ejus, similiter foemininum in foemina, ac conjunctivum est in singulis, imo in singularissimis illorum; nunc quia conjunctivum illud a creatione inditum est, et inde perpetuo inest, sequitur, quod unum desideret et spiret conjunctionem cum altero; Amor in se spectatus non est aliud, quam desiderium et inde nisus ad conjunctionem, et amor conjugialis ad conjunctionem in unum; sunt enim homo masculus et homo foemina ita creati, ut ex duobus possint fieri sicut unus homo, seu una caro, et cum fiunt unum, tunc simul sumpti sunt Homo in sua plenitudine; at absque ea conjunctione sunt duo, ac uterque tanquam homo divisus seu dimidiatus. Nunc quia Conjunctivum illud latet intime in singulis masculi et in singulis foeminae, ac facultas et desiderium ad conjunctionem in unum inest singulis, sequitur quod Amor sexus mutuus et reciprocus apud homines maneat post mortem.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church