Conjugial Love (Acton) n. 4

Previous Number Next Number See English 

4. Septima Cohors prae luce non reliquis visa, erat ex Oriente Coeli; erant Angeli ex eadem Societate, e qua fuit Angelus tubae: illi cum in suo Coelo audiverunt, quod ne quidem unus in Christiano Orbe sciat, quid Gaudium Coeli, et Felicitas aeterna, inter se dixerunt, "nequaquam hoc veritas est; non potest tanta caligo, et talis stupor mentium Christianis esse; descendamus etiam nos, et audiamus num veritas sit, et si veritas est, sane est prodigium." [2] Tunc Angeli illi dixerunt ad Angelum tubae, "nosti quod unusquisque homo, qui desideraverat Coelum, et aliquid certi cogitaverat de gaudiis ibi, post mortem introducatur in imaginationis suae gaudia; et quod postquam experti sunt, qualia illa gaudia sunt, quod sint secundum vanas ideas mentis, et secundum deliria phantasiae illorum, educantur ab illis et instruantur; hoc fit plerisque in Mundo Spirituum, qui in priore vita meditati sunt de Coelo, et concluserunt aliquid de gaudiis ibi usque ad horum desiderium." His auditis, Angelus tubae dixit ad sex Cohortes ex Sapientibus Orbis Christiani convocatas, "sequimini me, et introducam vos in gaudia vestra, ita in Coelum."


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church