Conjugial Love (Acton) n. 422

Previous Number Next Number See English 

422. "Ignoscendi{1} quidem sunt aliqui, quod Naturae adscripserint quaedam visibilia, ex causa, quod non sciverint aliquid de Sole Mundi spiritualis, ubi est Dominus, et de influxu inde; nec aliquid{2} de illo Mundo, et ejus statu, imo nec de praesentia ejus apud hominem; et quod inde non aliter cogitare potuerint, quam quod spirituale esset purius naturale; et sic quod Angeli essent vel in aethere, vel in stellis; tum de Diabolo, quod vel esset hominis malum, vel si actualiter existeret, esset vel in aere, vel in profundis; tum quod animae hominum post mortem vel essent in intimo terrae, vel in aliquo ubi seu pu usque ad diem judicii; et similia alia, quae phantasia induxit ex ignorantia Mundi spiritualis et ejus Solis: haec causa est quod ignoscendi sint, qui crediderunt quod Natura producat visibilia ex insito a creatione: sed usque illi, qui per confirmationes pro natura se atheos fecerunt, non ignoscendi sunt, quia potuerunt se confirmare pro Divino; ignorantia quidem excusat, sed non tollit falsum confirmatum, nam hoc falsum cohaeret cum malo, ac malum cum Inferno." @1. Prima editio: Ingnoscendi$ @2. Prima editio: aliquld$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church