43. Post haec visus est mihi Angelus ex Coelo illo, tenens in manu membranam, quam evolvebat, dicens, "vidi quod mediteris de Amore conjugiali; in hac Membrana sunt de illo arcana sapientiae, non adhuc detecta in Mundo; detegentur nunc, quia interest; sunt in nostro Coelo illa arcana plus quam in reliquis, quia nos in conjugio Amoris et Sapientiae sumus: sed praedico, quod non alii Amorem illum sibi appropriaturi sint, quam qui in Novam Ecclesiam, quae est Nova Hierosolyma, a Domino recipiuntur." His dictis, demisit Angelus Membranam evolutam, quam quidam Spiritus Angelicus excepit, et reposuit super Mensa in quodam Conclavi, quod illico conclusit, et porrexit mihi clavem, et dixit, "scribe."