442. XVI. Quod jucunditates amoris scortatorii sint voluptates insaniae, at quod jucunditates amoris conjugialis sint delitiae sapientiae. Quod jucunditates amoris scortatorii sint voluptates insaniae, est quia non alii quam naturales homines{1} in illo amore sunt, ac naturalis homo insanit in spiritualibus, est enim contra illa, ac ideo solum jucunditates naturales, sensuales, et corporeas amplectitur: dicitur quod jucunditates naturales, sensuales et corporeas, quia Naturale distinguitur in tres gradus; in supremo gradu naturales sunt illi, qui ex visu rationali vident insanias, et usque feruntur a jucundis illarum, sicut cymbae a vena fluvii; in inferiori gradu naturales sunt, qui solum vident et judicant ex sensibus corporis, ac rationalia contra apparentias et fallacias aspernantur, et sicut floccos rejiciunt; in infimo gradu naturales sunt, qui absque judicio feruntur ab illecebrosis aestibus sui corporis; hi sunt, qui vocantur naturales corporei, priores illi naturales sensuales, primi autem naturales. Amor scortatorius, ejus insaniae et voluptates, apud illos sunt similium graduum. @1. Prima editio: hominis$