Conjugial Love (Acton) n. 444

Previous Number Next Number See English 

444. His adjicietur hoc Memorabile. Postquam meditationes de Amore conjugiali absolvi, et exorsus sum meditationes de Amore scortatorio, subito adstiterunt duo Angeli, et dixerunt, "percepimus ac intelleximus quae prius meditatus es, at illa quae nunc meditaris, transeunt, et non percipimus; omitte haec quia sunt nihili;" sed respondi,{1} "hic amor de quo nunc meditor, non est nihili, quia datur:" at dixerunt, "quomodo potest aliquis Amor dari, qui non est ex creatione; estne inde amor conjugialis; estne hic amor inter duos qui possunt fieri unum; quomodo potest dari amor, qui dividit et separat; quis juvenis potest amare virginem aliam quam quae redamat; annon unius amor cognoscet et agnoscet alterius amorem, qui dum sibi obviant, se ex se conjungunt; quis potest amare non amorem; estne solus amor conjugialis mutuus et reciprocus; si non est reciprocus, numne resilit, et fit nihil." [2] His auditis, quaesivi binos illos Angelos, e qua Societate Coeli essent, et dixerunt, "sumus e Coelo Innocentiae; in coelestem hunc Mundum venimus infantes, ac educati sub auspicio Domini, et postquam ego adolescens factus sum, et uxor mea, quae hic mecum est, puella nubilis, desponsati et pacti sumus, et juncti primis ominibus; et quia non de alio amore, quam de vere nuptiali et conjugiali, scivimus, ideo cum communicatae sunt nobis cogitationis tuae ideae de amore alieno, nostro amori plane opposito, non comprehendimus quicquam, quare descendimus te sciscitandi causa, cur imperceptibilia meditaris; dic ergo nobis, quomodo amor, qui non modo non ex creatione est, sed etiam contra creationem, est dabilis; nos spectamus opposita creationi ut objecta nullius rei." [3] His dictis, laetatus sum corde, quod datum sit loqui cum Angelis talis innocentiae, qui prorsus nesciebant quid scortatio; quare solvi os et docui, dicens, "nonne scitis quod detur bonum et malum, et quod bonum sit a creatione, non autem malum, et usque malum in se spectatum non est nihil, tametsi est nihil boni; a creatione datur bonum, et quoque bonum in gradu maximo et in gradu minimo, et cum hoc minimum fit nihil, exsurgit ab altera parte malum; quare non datur relatio nec progressio boni ad malum, sed relatio et progressio boni ad majus et minus bonum, ac mali ad majus et minus malum, sunt enim opposita in omnibus et singulis: et quia bonum et malum sunt opposita, datur intermedium, et ibi aequilibrium, in quo malum agit contra bonum; sed quia non praevalet, subsistit in conatu; omnis homo in hoc aequilibrio educatur, quod quia est inter bonum et malum, seu quod idem, inter Coelum et Infernum, est aequilibrium spirituale, quod apud illos qui in illo sunt, producit Liberum; Dominus ex hoc aequilibrio omnes trahit ad Se,{2} et hominem, qui ex libero sequitur, educit e malo in bonum, et sic in Coelum: simile est cum amore, imprimis cum amore conjugiali, et cum amore scortatorio; hic amor est malum, ille autem bonum; omnis homo qui vocem Domini audit, et ex libero sequitur, ille a Domino introducitur in amorem conjugialem, et in omnia jucunda et fausta ejus; at qui non audit et non sequitur, ille semet introducit in amorem scortatorium, et primum in ejus jucunda, at postea in injucunda, et demum in infausta." [4] His dictis, bini illi Angeli quaesiverunt, "quomodo potuit malum existere, quando non nisi quam bonum a creatione exstiterat; ut aliquid existat, erit origo ejus; bonum non potuit origo mali esse, quia malum est nihil boni, est enim privativum et destructivum boni; at usque quia datur et sentitur, non est nihil, sed est aliquid; dic ergo unde hoc aliquid exstitit post nihilum:" ad haec respondi, "hoc arcanum non aperiri potest nisi sciatur, quod nullus bonus sit, quam Solus Deus, et quod non aliquid bonum sit quod in se bonum est, nisi a Deo; quare qui spectat ad Deum, et vult duci a Deo, ille in bono est; at qui avertit se a Deo, et vult duci a semet, ille non in bono est, nam bonum quod facit, est vel propter se, vel propter mundum, sic est vel meritorium, vel simulatorium, vel hypocriticum; ex quibus patet quod ipse homo sit origo mali, non quod origo illa ex creatione homini indita fuerit, sed quod ipse per conversionem a Deo ad semet sibi indiderit illam: Origo illa mali non fuit in Adamo et ejus Uxore, sed quando serpens dixit, 'quo die comederitis de arbore scientiae boni et mali, eritis sicut Deus,' Gen. III:5; et tunc quia averterunt se a Deo, et converterunt se ad semet, ut ad deum, fecerunt in se originem mali; 'Edere ex illa Arbore' significabat credere quod sciat bonum et malum ac sapiat ex se, et non ex Deo." [5] Sed tunc quaesiverunt duo Angeli, "quomodo potuit homo se avertere a Deo, et convertere ad semet, cum tamen homo nihil potest velle, cogitare et inde facere nisi a Deo; cur Deus hoc permisit;" sed respondi, "homo creatus est, ut omne quod vult, cogitat et facit, appareat ei sicut in se, et sic a se; homo absque hac apparentia, non foret homo, non enim aliquid boni et veri, seu amoris et sapientiae, posset recipere, retinere, et sibi quasi appropriare; unde sequitur, quod absque illa apparentia sicut viva, non foret homini conjunctio cum Deo, et inde nec vita aeterna: verum si ex hac apparentia inducit sibi fidem, quod velit, cogitet, et inde faciat bonum ex se, et non ex Domino, tametsi in omni apparentia sicut ex se, vertit bonum in malum apud se, et sic in se facit originem mali: hoc fuit Adami peccatum. [6] Sed hanc rem aliquantum lucidius aperiam; Dominus aspicit omnem hominem in frontispicio ejus, et hic aspectus transit in occipitium ejus; sub frontispicio est Cerebrum, et sub occipitio est Cerebellum; hoc dicatum est amori et ejus bonis, et illud dicatum est sapientiae et ejus veris; quare qui spectat facie ad Dominum, recipit ab Ipso sapientiam et per hanc amorem; at qui retro spectat a Domino, recipit amorem et non sapientiam, et amor absque sapientia est amor ab homine et non a Domino, et hic amor quia se conjungit cum falsis, non agnoscit Deum, sed agnoscit se pro deo, et hoc tacite confirmat per facultatem intelligendi et sapiendi sibi a creatione inditam sicut a se; quare hic amor est origo mali. Quod ita sit, demonstrari potest ad oculum; vocabo huc aliquem malum Spiritum, qui se avertit a Deo, et loquar ad illum a tergo seu in occipitium, et videbis, quod illa quae dicuntur vertantur in contraria;" [7] et vocavi unum talem; aderat, et loquutus sum ad illum a tergo, dicens, "nostine aliquid de Inferno, de damnatione, et de cruciatu ibi;" et mox cum conversus est ad me, quaesivi, "quid audivisti;" respondit, "audivi haec, 'nostine aliquid de Coelo, de Salvatione, et de Felicitate ibi;" et dein cum haec illi post tergum dicta sunt, dixit quod audiverit priora: postea dicta sunt a tergo ejus haec, "numne scis quod illi qui in inferno sunt, insaniant ex falsis;" et de his quaesitus a me, quid audivit, dixit, "audivi, 'numne scis, quod illi qui in Coelo sunt sapiant ex veris;" et cum haec illi post tergum dicta sunt, dixit quod audiverit, "numne scis quod illi qui in Inferno sunt, insaniant ex falsis;" et sic porro; e quibus evidenter patet, quod dum mens se avertit a Domino, convertat se ad semet, et tunc percipiat contraria: "haec causa est, quod, ut nostis, in Mundo hoc Spirituali non liceat stare a tergo alterius, et ad illum loqui, sic enim ei inspiratur Amor, cui intelligentia propria propter ejus jucundum favet et obedit, sed quia ab homine est, et non a Deo, est amor mali, aut amor falsi. [8] Praeter hoc referam vobis simile aliud, nempe, quod aliquoties audiverim bona et vera delapsa e Coelo in Infernum, et quod illa ibi progressive versa fuerint in opposita, bonum in malum, et verum in falsum; hujus rei eadem est causa, nimirum, quia omnes qui in Inferno sunt, avertunt se a Domino." His auditis, duo illi Angeli gratias egerunt, et dixerunt, "quia nunc meditaris et scribis de amore Amori nostro conjugiali opposito, ac oppositum illi amori contristat mentes nostras, abibimus;" et cum dixerunt, "pax tibi," petii ne aliquid de hoc Amore narrent fratribus et sororibus suis in Coelo, "quia laedet Innocentiam illorum." Quod illi, qui moriuntur infantes, adolescant in Coelo, et cum attingunt ad staturam, in qua in Mundo sunt juvenes octodecim annorum, ac virgines quindecim annorum, in illa subsistant, et quod a Domino tunc illis prospiciantur conjugia; tum quod illi, tam ante conjugium, quam post illud, plane{3} nesciant quid Scortatio, et quod dabilis sit, pro certo asseverare possum. @1. Prima editio: respondi;$ @2. Prima editio: se,$ @3. Prima editio: plan$

444i. [iteratum] De Fornicatione Per Fornicationem intelligitur libido adolescentis seu juvenis cum foemina moecha ante conjugium; libido autem cum foemina non moecha, hoc est, cum virgine aut cum uxore alterius, non est fornicatio, sed cum virgine est stuprum, et cum uxore alterius est adulterium: quomodo haec duo distant a fornicatione, non potest ab ullo rationali videri, nisi perspiciat amorem Sexus in suis gradibus et diversitatibus, et ab una parte ejus casta et ab altera ejus incasta, ac dispescat utramque partem in genera et in species, et sic distinguat; alioquin in cujusdam idea non exstare potest discrimen inter castum plus et minus, et inter incastum plus et minus, et absque his distinctionibus perit omnis relatio, et cum hac perspicacia in rebus judicii, ac involvitur intellectus tali umbrae, ut non sciat discriminare Fornicationem ab Adulterio, et minus adhuc Fornicationis mitia a gravibus ejus, similiter Adulterii; sic miscet mala, et ex diversis facit unum pulmentum, et ex diversis bonis unam pastam. Ut ergo distinctim noscatur Amor sexus quoad illam partem, qua inclinat et progreditur ad amorem scortatorium prorsus oppositum amori conjugiali, expedit, ut principium ejus, quod est fornicatio, lustretur; quod fiet in hac serie, I. Quod Fornicatio sit amoris sexus. II. Quod hic inchoet, cum adolescens ex proprio intellectu incipit cogitare et agere, ac vox loquelae ejus incipit fieri masculina. III. Quod Fornicatio sit naturalis hominis. IV. Quod Fornicatio sit libido, sed non libido adulterii. V. Quod amor sexus, quin exeat in fornicationem, apud quosdam absque damnis non possit in totum coerceri. VI. Quod ideo in populosis Civitatibus Lupanaria tolerentur. VII. Quod libido fornicandi levis sit, quantum spectat ad amorem conjugialem, et hunc praefert. VIII. Quod libido fornicandi gravis sit, quantum{1} spectat ad adulterium. IX. Quod libido fornicandi gravior sit, sicut vergit ad cupidinem varietatum, et ad cupidinem deflorationis. X. Quod sphaera libidinis fornicandi, qualis est in principio, sit media inter sphaeram amoris scortatorii et sphaeram amoris conjugialis, et faciat aequilibrium. XI. Quod prospiciendum sit, ne amor conjugialis per fornicationes inordinatas et immoderatas perdatur. XII. Quoniam Conjugiale unius viri cum una uxore est Clenodium vitae humanae, et Reconditorium religionis Christianae. XIII. Quod Conjugiale hoc apud illos, qui propter varias causas nondum conjugium possunt inire, et propter salaciam non possunt inhibere libidines, queat conservari, si amor sexus vagus fiat strictus ad unam pellicem. XIV. Quod Pellicatus libidini vagae praestet, modo non pangatur cum pluribus, nec cum virgine seu illibata, neque cum maritata, ac teneatur separatus ab amore conjugiali. Sequitur nunc horum Explicatio. @1. Prima editio: quan-um$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church