456. XI. Quod prospiciendum sit, ne amor conjugialis per fornicationes immoderatas et inordinatas perdatur. Per fornicationes immoderatas et inordinatas, a quibus deperditur amor conjugialis, intelliguntur fornicationes, a quibus non modo enervantur{1} vires, sed etiam auferuntur omnes amoris conjugialis lautitiae; ex licentia enim irrefraenata illarum, non modo infirmitates et inde inopiae, sed etiam immunditiae et impudicitiae, oboriuntur, ex quibus amor conjugialis non potest in sua munditie et castitate, et sic nec in sua dulcedine et in sui floris delitiis, percipi et sentiri: ut taceantur damna corporis et mentis, tum inconcessae illecebrae, quae non modo deprivant amorem conjugialem suis beatis jucundis, sed etiam tollunt illum, ac vertunt in frigus, et sic in fastidium: tales fornicationes sunt pergraecationes, per quas ludi conjugiales flectuntur in tragicas scenas: fornicationes enim immoderatae et inordinatae, sunt sicut incendia, quae ex ultimis exsurgunt, et exurunt corpus, torrefaciunt fibras, conspurcant sanguinem, ac vitiant mentis rationalia; erumpunt enim sicut ignis e fundamento in domum, et totam consumit. Ne ita fiat, prospiciendum est a parentibus, quia puer adolescens libidine percitus, nondum ex ratione potest fraenum sibi imponere. @1. Prima editio: evervantur$