462. De Concubinatu In praecedente Capite, ubi de Fornicatione, etiam de Pellicatu, actum est, et per hunc intellecta est conjunctio viri coelebis pacta cum foemina; per Concubinatum autem hic intelligitur conjunctio viri uxorati similiter pacta cum foemina: illi qui non distinguunt genera, duabus illis vocibus, tanquam unius intellectus et inde significationis, promiscue utuntur; sed quoniam duo genera sunt, et vox Pellicatus convenit priori, quia pellex est moecha, et vox Concubinatus convenit huic posteriori, quia concubina est succuba lecti, ideo separationis causa, pactum antenuptiale cum foemina significatur per Pellicatum, et postnuptiale per Concubinatum. [2] De Concubinatu hic agitur propter ordinem; nam ex ordine detegitur, quale est Conjugium ab una parte, et quale est Adulterium ab altera. Quod Conjugium et Adulterium{1} sint opposita, in Capite de Oppositione illorum primum est actum; et quantum et qualiter opposita sunt, non potest nisi ex intermediis, quae intercedunt, hauriri, ex quibus etiam est concubinatus; sed quia duo hujus genera sunt, et haec prorsus discriminanda, ideo haec Transactio, ut priores, in suas partes dispescenda est; quod fiet in has. I. Quod duo Concubinatus genera sint, quae inter se valde differunt, unum conjunctim cum uxore, alterum sejunctim ab uxore. II. Quod Concubinatus conjunctim cum uxore, sit prorsus illicitus Christianis, et detestabilis. III. Quod sit Polygamia, quae ex orbe Christiano damnata est et damnanda. IV. Quod sit scortatio, per quam Conjugiale, quod est Cimelium vitae Christianae, deperditur. V. Quod Concubinatus sejunctim ab uxore, cum fit ex causis legitimis, justis, et vere sonticis, non sit illicitus. VI. Quod causae legitimae hujus Concubinatus, sint causae legitimae divortii, dum uxor nihilominus retinetur domi. VII. Quod causae justae hujus Concubinatus, sint causae justae separationis a toro. VIII. Quod causae sonticae hujus Concubinatus, sint reales et non reales. IX. Quod causae sonticae reales, sint, quae ex justo sunt. X. At quod causae sonticae non reales, sint, quae non ex justo sunt, tametsi ex apparentia justi. XI. Quod illi, qui ex causis legitimis, justis, et sonticis realibus, in hoc Concubinatu sunt, possint simul in amore conjugiali esse. XII. Quod quando hic concubinatus perstat, actualis conjunctio cum uxore non licita sit. Sequitur nunc horum Explicatio. @1. Prima editio: Adulterium,$