473. Dantur etiam causae mitiores, quae sunt sonticae reales, ac separant a toro, et tamen non a domo; prout apud uxorem ex provecto senio cessatio prolificationis, et inde intolerantia et tergiversatio ad actualem amorem, perstante usque ardore apud virum; praeter similia, in quibus rationale judicium videt justum, et conscientiam non laedunt.