Conjugial Love (Acton) n. 490

Previous Number Next Number See English 

490. X. Quod Adulteria tertii gradus sint adulteria rationis, quae fiunt ab illis, qui intellectu confirmant quod non mala peccati sint. Omnis homo scit, quod detur voluntas et intellectus, nam dum loquitur, dicit, hoc volo et hoc intelligo; at usque non distinguit, sed unum facit idem cum altero; causa est, quia solum reflectit super illa quae cogitationis ex intellectu sunt, et non super illa quae amoris ex voluntate sunt, haec enim non apparent in luce sicut illa. Attamen qui non discriminat Voluntatem et Intellectum inter se, non potest discriminare mala et bona inter se, et inde prorsus non scire aliquid de culpa peccati. Sed quis non scit, quod bonum et verum duo distincta sint, sicut amor et sapientia, et quis, dum in rationali lumine est, inde non concludere potest, quod duo sint in homine, quae distincte recipiunt et addicant sibi illa, et quod unum sit Voluntas, ac alterum Intellectus, ex causa quia id quod voluntas recipit et reproducit dicitur Bonum, ac id quod Intellectus recipit dicitur Verum, nam quod Voluntas amat et facit appellatur Bonum, et quod Intellectus percipit et cogitat, appellatur Verum. [2] Nunc quia de Conjugio boni et veri in Parte prima hujus Operis actum est, ac ibi de Voluntate et Intellectu, ac de utriusque variis attributis et praedicatis, plura adducta sunt, quae, ut autumo, percipiuntur etiam ab illis, qui non aliquid distincte de intellectu et voluntate cogitaverant; ratio enim humana talis est, ut vera ex luce illorum, tametsi illa non prius distinxit, intelligat: ut ergo discrimina intellectus et voluntatis clarius percipiantur, aliqua hic tradam, propter finem, ut sciatur, qualia sunt Adulteria rationis seu intellectus, et postea qualia sunt adulteria Voluntatis; [3] pro cognitione de his, inserviant haec:{1} 1.{2} Quod Voluntas sola ex se nihil agat, sed quod quicquid agit per intellectum agat. 2. Vicissim etiam, quod Intellectus solus ex se nihil agat, sed quod quicquid agit ex voluntate agat. 3. Quod Voluntas in intellectum influat, non autem Intellectus in voluntatem, sed quod Intellectus doceat quid bonum et malum est, et consulat voluntatem ut ex duobus illis eligat et faciat quod placiti ejus est. 4. Quod post haec fiat conjunctio dupla, una in qua voluntas ab intra agit et intellectus ab extra; altera, in qua intellectus ab intra agit, et voluntas ab extra: ita distinguuntur Adulteria rationis, de quibus hic, ab Adulteriis voluntatis, de quibus sequitur: distinguuntur, quia unum est gravius altero; est enim Adulterium rationis minus grave quam adulterium voluntatis; causa est, quia in Adulterio rationis agit intellectus ab intra, et voluntas ab extra; at in Adulterio voluntatis agit voluntas ab intra ac intellectus ab extra, ac voluntas est ipse homo, ac intellectus est homo ex voluntate; ac id quod intra agit, dominatur super id quod extra agit. @1. Prima editio: haec,$ @2. Prima editio: I.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church