Conjugial Love (Acton) n. 492

Previous Number Next Number See English 

492. XII. Quod Adulteria quarti gradus sint adulteria voluntatis, quae fiunt ab illis, qui faciunt illa licita et placita, nec tanti, ut mereatur de illis consulere intellectum. Haec Adulteria distinguuntur a prioribus ex illorum originibus; Origo horum adulteriorum est ex prava Voluntate connata homini, seu ex malo haereditario, cui homo, postquam sui judicii factus est, caece obedit, nihil judicando de illis num mala sint vel non; quare dicitur, quod illa non tanti reputet, ut mereatur ut de illis consulatur intellectus: origo autem adulteriorum, quae vocantur adulteria rationis, sunt ex perverso intellectu, et fiunt ab illis, qui confirmant quod non mala peccati sint; apud hos Intellectus agit primas, apud illos Voluntas. Haec duo discrimina nulli homini apparent in Mundo naturali, sed evidenter Angelis in Mundo spirituali; in hoc Mundo in genere distinguuntur omnes secundum mala quae originitus scaturiunt ex voluntate vel ex intellectu, et acceptantur et appropriantur; separantur etiam secundum illa in Inferno; in hoc illi qui ex intellectu mali sunt, anterius habitant, et vocantur Satanae; qui autem ex voluntate mali sunt, habitant posterius, et vocantur Diaboli; propter universale hoc discrimen, in Verbo dicitur satanas et diabolus: apud illos malos, et quoque adulteros, qui vocantur satanae, intellectus agit primas, at apud illos, qui vocantur diaboli, voluntas agit primas. Sed discrimina exponere, usque ut intellectus videat illa, non dari potest, nisi discrimina voluntatis et intellectus prius noscantur, et quoque nisi describatur formatio mentis a voluntate per intellectum, ac formatio ejus ab intellectu per voluntatem; horum cognitio praelucebit, ut discrimina supra dicta a ratione videantur; sed hoc est membranae opus.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church