Conjugial Love (Acton) n. 494

Previous Number Next Number See English 

494. XIV. Quod Adulteria tertii et quarti{1} gradus sint mala peccati, quantum et quale intellectus et voluntatis in illis est, sive actu fiant, sive actu non fiant. Quod Adulteria rationis seu intellectus, quae sunt tertii gradus, ac Adulteria voluntatis, quae sunt quarti gradus, secundum quale intellectus et voluntatis in illis sint gravia, consequenter mala peccati, ex commentatione de illis supra n. 490 ad 493, videri potest; causa est, quia homo est homo ex Voluntate et Intellectu; nam ex illis duobus non solum existunt omnia quae fiunt in Mente, sed etiam omnia quae fiunt in Corpore; quis non novit, quod corpus non agat ex se, sed voluntas per corpus, tum quod os non ex se loquatur sed cogitatio per os; quare si auferretur voluntas, momento subsisteret actio, et si auferretur cogitatio, momento subsisteret{2} loquela oris: inde plane evidens est, quod Adulteria, quae actu fiunt, gravia sint secundum quantum et quale intellectus et voluntatis in illis est; quod similiter gravia sint, si eadem non actu fiunt, constat ex his Domini verbis, "Dictum est a veteribus, non moechaberis; Ego vero dico vobis, quod si quis aspexerit mulierem alterius, ita ut concupiscat illam, jam adulterium cum illa commiserit in corde," Matth. V.27.28; corde committere adulterium, est voluntate. [2] Sunt multae causae, quae faciunt, quod adulter non sit actu adulter, et usque voluntate ac intellectu; sunt enim qui abstinent ab adulteriis quoad actum, ex timore legis civilis et ejus poenarum; ex timore jacturae famae et inde honoris; ex timore morborum ex illis; ex timore jurgiorum domi ab uxore, et inde intranquillitatis vitae; ex timore vindictae a marito aut ab affine, ita quoque ex timore verberum a famulis; ex egestate, aut ex avaritia; ex imbecillitate oriunda vel ex morbo, vel ex abusu, vel ex aetate, vel ex impotentia, et inde pudore; si quis ex his et parilibus causis ab adulteriis actu se retinet, et tamen voluntate et intellectu pro illis est, usque est adulter; nihilominus enim credit quod non peccata sint, et illa coram Deo non illicita facit in suo spiritu, et sic in spiritu committit illa, tametsi non corpore coram Mundo; quare post mortem, cum fit spiritus, aperte loquitur pro illis. @1. Prima editio: quati$ @2. Prima editio: subsistetet$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church