496. Sunt tres Gradus naturalis hominis; in Primo sunt, qui solum amant Mundum, ponendo cor in opibus; hi proprie intelliguntur per Naturales; in Secundo gradu sunt, qui solum amant jucunda sensuum, ponendo cor in omnis generis luxuriis et voluptatibus; hi proprie intelliguntur per Sensuales; in Tertio gradu sunt, qui solum amant seipsos, ponendo cor in ambitu honoris; hi proprie intelliguntur per corporeos; causa est, quia omnia voluntatis et inde intellectus immergunt corpori, ac retro ab aliis se spectant, et propria sua duntaxat amant; Sensuales autem omnia voluntatis et inde intellectus immergunt illecebris et fallaciis sensuum, his solum indulgendo; Naturales autem omnia voluntatis et intellectus effundunt in Mundum, avare et fraudulenter conquirendo opes, et non alium usum quam possessionis in illis et ex illis spectando. Adulteria supranominata vertunt homines in degeneres hos gradus, unum in hunc, alterum in illum, quemlibet secundum placitum volupe, ex quo fit genius ejus.