Conjugial Love (Acton) n. 526

Previous Number Next Number See English 

526. III. Quod Imputatio, si per illam intelligitur talis transcriptio, sit vox frivola. Quod cuique post mortem imputetur malum in quo est, similiter bonum, supra n. 524, demonstratum est; inde constat quid intelligitur per Imputationem; at si per imputationem intelligitur transcriptio boni in quempiam, qui in malo est, est vox frivola, quia impossibilis, ut quoque mox supra n. 525, demonstratum est. In Mundo ab hominibus possunt merita quasi transcribi, hoc est, benefieri liberis propter parentes, aut amicis cujusdam clientis ex favore, verum bonum meriti non potest inscribi animabus illorum, sed solum extrinsecus adjungi: simile non dabile est cum hominibus quoad vitam illorum spiritualem; haec, ut supra ostensum est, implantanda est, quae si non implantatur per vitam secundum praecepta{1} Domini supra memorata, homo in malo, in quo natus est, manet; antequam hoc factum est, non potest aliquod bonum contingere illum, quod si tangit, illico repercutitur et resilit sicut globulus elasticus cadens in petram, aut absorbetur sicut adamas injectus paludi. [2] Homo non reformatus quoad spiritum est sicut panthera, aut sicut bubo, et comparari potest senti et urticae; at homo regeneratus est sicut ovis aut sicut columba, et comparari potest oleae et viti; cogitate, quaeso, si lubet, quomodo potest homo panthera converti in hominem ovem, aut bubo in columbam, aut sentis in oleam, aut urtica in vitem, per aliquam imputationem, si per illam intelligitur transcriptio; numne, ut conversio fiat, ferinum pantherae et bubonis, aut noxium sentis et urticae, prius auferendum est, et sic vere humanum et innocuum implantandum est; quomodo hoc fit, etiam docet Dominus apud Johannem Cap. XV:1 ad 7. @1. Prima editio: percepta$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church