Conjugial Love (Acton) n. 65

Previous Number Next Number See English 

65. V: Quod etiam sit Amor fundamentalis omnium amorum coelestium, spiritualium, et inde naturalium. Quod Amor conjugialis in sua essentia spectatus sit Amor fundamentalis omnium amorum Coeli et Ecclesiae, est quia origo ejus est ex Conjugio boni et veri, et ex hoc Conjugio procedunt omnes amores, qui faciunt Coelum et Ecclesiam apud hominem; bonum illius conjugii facit amorem, ac verum ejus facit sapientiam, et quando amor ad sapientiam accedit, seu cum hac se conjungit, tunc amor fit amor, et cum sapientia vicissim ad amorem accedit, et cum hac se conjungit, tunc sapientia fit sapientia. Amor vere conjugialis non aliud est quam conjunctio amoris et sapientiae; duo Conjuges, inter quos seu in quibus simul est ille amor, sunt effigies et forma illius; omnes etiam in Coelis, ubi facies sunt genuini typi affectionum sui amoris, sunt similitudines ejus, inest enim illis in communi et in omni parte, ut prius ostensum est; nunc quia duo Conjuges in effigie et forma sunt ille Amor, sequitur quod omnis amor qui procedit ex ipsius amoris forma, sit instar ejus; quare si Amor conjugialis est coelestis et spiritualis, etiam amores procedentes ex illo sunt coelestes et spirituales; est itaque Amor conjugialis sicut parens, et reliqui amores sunt sicut proles; inde est, quod ex Conjugiis Angelorum in Coelis generentur proles spirituales, quae sunt amoris et sapientiae, seu boni et veri, de qua generatione videatur supra n. 51.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church