Conjugial Love (Acton) n. 99

Previous Number Next Number See English 

99. X: Quod dum Amor conjugialis implantatus est, Amor sexus invertat se, et fiat Amor sexus castus. Dicitur quod tunc Amor sexus invertat se, quia dum Amor conjugialis venit ad suam originem, quae est in interioribus mentis, videt Amorem sexus non ante se sed post se, seu non supra se sed infra se, et sic sicut id quod in transeundo reliquit. Similiter ut fit, dum quis scandit ab officio per officia ad quoddam supereminens dignitate, et deinde respicit post se seu infra se officia quae pertransierat: aut dum quis intendit peregrinationem ad Aulam cujusdam Regis, post adventum invertit aspectum ad illa quae viderat in via. Quod tunc Amor sexus permaneat, et fiat castus, et tamen priori suavior illis qui in Amore vere conjugiali sunt, ex descriptione ejus ab illis qui in Spirituali Mundo sunt, in binis Memorabilibus inde n. 44 et 55. videri potest.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church