Conjugial Love (Rogers) n. 100

Previous Number Next Number See English 

100. XI: Quod Mas et Foemina creati sint, ut sint ipsa Forma Conjugii boni et veri, est quia Mas creatus est, ut sit Intellectus veri, ita Verum in forma, et Foemina creata est ut sit Voluntas boni, ita Bonum in forma, ac utrique ab intimis indita est inclinatio ad conjunctionem in unum, videatur supra n. 88;{1} ita faciunt duo unam formam, quae aemulatur Formam conjugialem boni et veri. Dicitur quod hanc aemuletur, quia non eadem est, sed ei similis; Bonum enim quod se conjungit cum Vero apud virum, est a Domino immediate, at Bonum uxoris quod conjungit se cum Vero apud virum, est a Domino mediate per uxorem, quare sunt duo Bona, unum internum, alterum externum, quae conjungunt se cum Vero apud maritum; ac faciunt, ut maritus constanter sit in intellectu veri, et inde sapientia per Amorem vere conjugialem: sed de his in sequentibus plura. @1. Prima editio: 88.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church