Conjugial Love (Rogers) n. 104

Previous Number Next Number See English 

104. Tunc ex Prima Charta, quam forte manus ejus apprehendit, legit haec: "Nos quinque populares in nostro Conclavio decrevimus, quod Origo amoris conjugialis sit ex Antiquissimis in Saeculo aureo, et apud hos ex creatione Adami et ejus Uxoris; inde est Origo conjugiorum, et cum conjugiis Origo amoris conjugialis. Quod Amoris conjugialis Virtutem seu Potentiam concernit, hanc non aliunde derivamus, quam ex climate seu regione solis, et inde calore super terris; hoc non ex inanibus rationis inventis, sed ex evidentibus experientiae indiciis contemplati sumus; ut ex Populis sub linea seu circulo aequinoctiali, ubi Calor diurnus sicut ardet; et ex populis proprius ad illum Circulum, et ex populis remotius ab illo habitantibus; et quoque ex cooperatione caloris solaris cum calore vitali apud animalia terrae et aves Coeli tempore veris cum prolificant; praeterea quid amor conjugialis nisi Calor, cui si accedit Calor succenturiatus a Sole, fit Virtus seu Potentia." His subscripta est litera H, quae erat initialis Regni, e quo erant.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church