111. Vice Octava exivit charta, ex qua legit haec: "Nos populares in nostro Conventu non invenimus ipsam originem Amoris conjugialis, quia illa in sacrariis mentis latet intime reposta; consummatissima sapientia ne quidem aliquo radio intellectus potest illum amorem in origine sua attingere; divinavimus multa, sed post subtilitates inaniter agitatas, non scivimus an nugas vel an judicia augurati simus; quare qui originem illius amoris vult e sacrariis mentis educere, et dare sibi in conspectum, adeat Delphos. Nos contemplati sumus amorem illum infra originem suam, quod sit spiritualis in mentibus, et ibi sicut fons venae dulcis, ex quo defluit in pectus, ubi fit jucundus, et vocatur amor pectoralis, qui in se spectatus est plenus amicitia, et plenus confidentia ex plena inclinatione ad mutuum; et quod ille dum pertransiit pectus fiat amor genitalis:{1} haec et similia cum Ephebus cogitationibus suis volvit, quod facit cum ex sexu sibi praeoptat unam, accendunt in corde ignem amoris conjugialis, qui ignis, quia est primitivus illius amoris, est origo ejus. Originem Virtutis seu potentiae non aliam agnoscimus, quam ipsum illum amorem, sunt enim individui comites, sed usque tales, ut quandoque unus praecedat, et quandoque alter; dum amor praecedit, ac virtus seu potentia illum sequitur, est uterque nobilis, quia potentia tunc est virtus amoris conjugialis; at si potentia praecedit et amor sequitur, tunc est uterque ignobilis, quia amor tunc est potentiae carnalis; nos itaque ex ordine, in quo amor descendit aut ascendit, et sic a sua origine ad metam progreditur, qualitatem utriusque judicamus." His subscripta est Litera D. @1. Prima editio: genialis:$